vel alio transeundi gratia: Cominius autem — tametsi ignoscite mihi, iudices. in quo est et illa (si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur) digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompeii, idque fieri etiam sine potuit.nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. sed haec exempli gratia sufficient: tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est; hoc, quaeso, iudices, diligenter attendite; et pro Milone et aspexit me illis quidem oculis, quibus tum solebat, cum omnibus omnia minabatur.est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quae vel, ut alii malunt, dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Caecilium. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio sed quid ego ita gravem personam introduxi? et quibus utimur vulgo: imprudens incidi. vel cui quaerere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et aliud ex alio succurrit mihi.unde etiam venusti transitus fiunt; non quia transitus ipse sit schema, ut Cicero, narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: hic modo me commonuit Pisonis anulus, quod totum effluxerat. quam mullis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse? et cum aliqua velut ignoramus: sed earum rerum artifice, quem? quemnam? recte admones, Polyclitum esse dicebant.quod quidem non in hoc tantum valet. quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris, et iterare quaedam schemate aliquo, (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae? quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum. aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur; O, dixit, felicem coniuge matrem Huic vel confinis vel eadem est,qua nunc utimur plurimum. iam enim ad id genus, quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo, veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. quod , ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur.eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.ex his, quod est primum, frequens in scholis est. nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat. sed schematum condicio non eadem est. quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.