est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, et innocens, inquit; tum declinandi, quod est frequentissimum: quaero , an occideris hominem; respondetur, latronem ; An fundum occupaveris; respondetur, meum .ut confessionem praecedat defensio, ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti, non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis? occurritur: an mihi cantando victus non redderet ille? Cui est confinis dissimulatio,non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco. nam serio si fiat, pro confessione est. ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.aliter pro Caelio ficta interrogatione: dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde : ego , si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant.fit et comparatione: uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet? et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus. mire vero in causis valet praesumptio, quae dicitur, cum id quod obiici potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prooemio convenit.sed , quanquam generis unius, diversas species habet. est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit; quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur, quod pecuniam regi crediderit; quaedam praedictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia; quaedam emendatio, ut rogo , ignoscatis mihi, si longius sum evectus; frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione: quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est. adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio,cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: equidem , quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera.hoc etiam in praeteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: nescit trepida, quid liceat feminae, quid coniugem deceat; forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri obtulit; tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: quid suadetis? et vos interrogo, et quid tandem fieri oportuit? et Cato, cedo , si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis? et alibi: communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse.sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam ? Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius. hoc Celsus sustentationem vocat.est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. sed quia non tantum per communicationem fieri solet, alii nominarunt, id est inopinatum.illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio gratia valeret, precarer.paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus. unde sunt illa, liberatus sum: respiravi; et bene habet; et quae amentia est haec? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor; et magnae nunc hiscite terrae.