cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant. nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu. nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, autem et et clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint. quo magis signanda est utriusque rei differentia.est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione translatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco, in quo propria est, translata in eum, in quo propria non est; figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in plerumque namque et rebus fit et verbis. fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. etiamsi frequenter et id ipsum,in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. in hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. horum nihil in figuras cadit.nam et propriis verbis et ordine collocatis figura fieri potest. quomodo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam. nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem; sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. nihil enim refert, quomodo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet, nec mutatur vocabulis vis rerum.et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, iidem sunt tamen, ita haec, de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicuntur, idem efficient; non enim nominibus prosunt, sed effectibus; ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus, nihil interest, dum idem quaeri sciamus.optimum ergo in his sequi maxime recepta et rem ipsam, quocunque appellabitur modo, intelligere. illud tamen notandum, coire frequenter in eadem sententia et tropon et figuram. tam enim translatis verbis quam propriis figuratur oratio.est autem non mediocris inter auctores dissensio, et quae vis nominis eius et quot genera et quae quamque multae sint species. quare primum intuendum est, quid accipere debeamus figuram. nam duobus modis dicitur: uno qualiscunque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis;altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia.in quo ita loquimur, tanquam omnis sermo habeat figuram, itemque eadem figura dicitur cursitare qua lectitare, id est eadem ratione declinari. quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. sic enim verum erit, aliam esse orationem id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam id est figuratam.verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio; unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi. genus eius unum quidam putaverunt,