quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua, divum pater atque hominum rex; et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quae fixa reliquit impius . Oratoribus etiamsi rarus eius rei,nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem,id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.deinde , tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. vix illa, quae vocant, quae ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur .eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic equum divina Palladis arte aedificant , et apud Tragicos Aegialeo parentat pater.similia sunt haec: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector. discernendumque est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetae solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est.illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id his non verbum pro verbo ponitur, sed res pro re. neque enim quisquam putat luxuriam et liberalitatem idem significare; verum id quod fit alius luxuriam esse dicit, alius liberalitatem, quamvis neutri dubium sit haec esse diversa.superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est transumptio, quae ex alio tropo id alium velut viam praestat; * nisi id comoediis et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui est et insulas dicunt. nos quis ferat, si Verrem suem aut Aelium Catum doctum nominemus?est enim haec id metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et id quod transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum; quem tropum magis adfectamus, ut habere videamur, quam ullo id loco desideramus. nam id eius frequentissimum exemplum est cano canto, canto dico; ita cano, dice.interest medium illud canto. nec diutius id eo morandum; nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, id comoediis.cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et augendam orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur. eo poetae et frequentius et liberius utuntur. namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est:qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones. et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus. verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.nam fit longa et impedita, ut id quaestionibus eam iudices similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut coniugio Anchise Veneris dignate superbo. Sed hoc quocunque modo:duo vero uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec est semper, sed id quod est appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio , appositum. non potest ergo esse seiunctum.