nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset. hoc genus increscit ac fit manifestius, si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus, conferantur: ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie. incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. id aut uno gradu fit aut pluribus et pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum. omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum:facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod erat inferius;et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat; cum vero dixerit, prope parricidium necare, supra quod nihil est, adiecit quid dicam in crucem tollere? ita , cum id, quod maximum est, occupasset, necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere.fit et aliter supra summum adiectio, ut apud Vergilium de Lauso: quo pulchrior alter non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Summum est enim, quo pulchrior alter non fuit; huic deinde aliquid superpositum.tertius quoque est modus, ad quem non per gradus itur et quod non est plus maximo, sed quo nihil maius est; matrem tuam cecidisti. quid dicam amplius? matrem tuam cecidisti. nam et hoc augendi genus est tantum aliquid efficere, ut non possit augeri.crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu semper aliquid priore maius insequitur: ut de vomitu in Antonium Cicero, in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister equitum. singula incrementum habent. per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non Romani vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum vel si non magister equitum.sed alius divideret haec et circa singulos gradus moraretur; hic in sublime etiam cucurrit et ad summum non pervenit nisu, sed impetu. verum ut haec amplificatio in superiora tendit, ita, quae fit per comparationem, incrementum ex minoribus petit. augendo enim, quod est infra necesse est extollat id quod supra positum est: ut idem atque in eodem loco,si hoc tibi inter cenam et in illis immanibus poculis tuis accidisset, quis non turpe duceret? in coetu vero populi Romani—. Et in Catilinam: servi mehercules mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem.interim proposito velut simili exemplo efficiendum est, ut sit maius id quod a nobis exaggerandum est: ut idem pro Cluentio, cum exposuisset, Milesiam quandam a secundis heredibus pro abortu pecuniam accepisse, quanto est, inquit, Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus? siquidem ilia, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit; hic autem idem illud effecit per alieni corporis vim atque cruciatum.nec putet quisquam hoc, quanquam est simile illi ex argumentis loco, quo maiora ex minoribus colliguntur, idem esse. illic enim probatio petitur, hic amplificatio; sicut in Oppianico non id agitur hac comparatione, ut ille male fecerit sed ut peius. est tamen quanquam diversarum rerum quaedam vicinia. repetam itaque hic quoque idem quo sum illic usus exemplum, sed non in eundem usum.nam hoc mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari: sicut hoc loco, an vero vir amplissimus P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem nos consules perferemus?hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim. nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur.