at omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. sed interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae dicitur.praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem: inde lupi ceu raptores atra in nebula. Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem: ut , cum carceribus sese effudere quadrigae, addunt in spatia; et frustra retinacula tendens fertur equis auriga, neque audit currus habenas. Sed hae sunt sine antapodosi.redditio autem illa rem utramque, quam comparat, velut subiicit oculis et pariter ostendit. cuius praeclara apud Vergilium multa reperio exempla, sed oratoriis potius utendum est. dicit Cicero pro Murena, ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic apud nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire.illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur. sunt et illae breves,vagi per siluas ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit. quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere. huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter.ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus. hoc male imitantes sequitur obscuritas.vicina praedictae sed amplior virtus est altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam dicit, altera, quae etiam id quod non dicit.prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est. idem , Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non esset, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid loquar. tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant. absciditur per quae, quoniam est figura, reddetur suo loco.est in vulgaribus quoque verbis emphasis: virum esse oportet, et homo est ille, et vivendum est. adeo similis est arti plerumque natura. non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere; sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi.nam ipsa illa simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. alia copia locuples, alia floribus laeta.virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet. praecipua tamen eius opera in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, in concipiendis visionibus, in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti,confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa. est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassii: quid facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere? et acre, ut illud Crassi, ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem? sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit. Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem positi in rebus et verbis.sed , quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine: ut cum eum, qui sit caesus, occisum, eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum, qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus. utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?