aliaeque coniunctiones aliquid simile faciunt, quas persequi libenter est in eo vitio, quod vitandum dicimus, commorantis. sed divisio quoque adfert eandem iniuriam pudori, ut si intercapedinis nominativo casu quis utatur.nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat ) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, occasionem turpitudinis rapere. siquidem Celsus apud Vergilium putat: incipiunt agitata tumescere. Quod si recipias, nihil loqui tutum est.deformitati proximum est humilitatis vitium, vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur: ut saxea est verruca in summo montis vertice. cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium; quia alterum parum, alterum nimium est. proinde quaedam hebes,sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est; quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.vitari debet et cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. haec enim,quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit. interim mutato nomine dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.peior hac quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. vitanda etiamid est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt. sed huic vicina periphrasis virtus habetur. est et vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ego oculis meis vidi; sat est enim vidi.emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, quid ? aliae, inquit, in perula solent ferre? nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur: vocemque his auribus hausi.at vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adiicietur. est etiam, quae vocatur, supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat. atque , ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat. nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt. denique vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum. nam cetera parum vitantur, hoc petitur.est autem totum in elocutione. nam rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, supervacuum; corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.est autem omne utique falsum, etiamsi non omne falsum est enim quod dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.sunt inornata et haec: quod male dispositum est, id quod male figuratum, id quod male collocatum, id vocant. sed de dispositione diximus; de figuris et compositione dicemus. quoque appellatur quaedam mixta ex varia ratione linguarum oratio, ut si Atticis Dorica, Ionica, Aeolica etiam dicta confundas. Cui simile vitium est apud nos,si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat. id enim tale monstrum, quale Horatius in prima parte libri de arte poetica fingit: humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat.ornatum est, quod perspicuo ac probabili plus est. eius primi sunt gradus in eo quod velis concipiendo et exprimendo, tertius, qui haec nitidiora faciat, quod proprie dixeris cultum. itaque cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.