nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. in quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris.subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus. hoc genus Graece nominatur, comparativum nostri vocant.haec circa defensionem facti; quae si neque per se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in hos, qui citra scriptum sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, missum se ab imperatore suo diceret.interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. hoc dicunt. hinc quoque exclusis excusatio superest. ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine.fortuna quoque saepe substituitur culpae. nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio. si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit. hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status quantitatis.sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis. nam et et dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire. quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas , Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.in senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio. in qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, haec tria; vita praecedens, si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; praeterea si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.in eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est. verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent.sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta. an vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.de praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior; ex pluribus, quis dignissimus. quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus;et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas.