adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum; tum varia hominum iudicia in eo, quod non ratione aliqua sed motu animi quodam nescio an enarrabili iudicatur.neque enim ab ullo satis explicari puto, licet multi temptaverint, unde risus, qui non solum facto aliquo dictove, sed interdum quodam etiam corporis tacta lacessitur. praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur; ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus.habet enim, ut Cicero dicit, sedem in deformitate aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur. cum videatur autem res levis et quae ab scurris, mimis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest.erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit. rerum autem saepe (ut dixi) maximarum momenta vertit, ut cum odium iramque frequentissime frangat.documento sunt iuvenes Tarentini, qui multa de rege Pyrrho sequius inter cenam locuti, cum rationem facti reposcerentur et neque negari res neque defendi posset, risu sunt et opportune ioco elapsi. namque unus ex iis, immo , inquit, nisi lagona defecisset, occidissemus te; eaque urbanitate tota est invidia criminis dissoluta.verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.occasio vero et in rebus est cuius est tanta vis, ut saepe adiuti ea non indocti modo, sed etiam rustici salse dicant, et in eo cum quis aliquid dixerit prior. sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando.accedit difficultati, quod eius rei nulla exercitatio est, nulli praeceptores. itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus. oratoria urbanitas rara nec ex arte propria sed ad hanc consuetudinem commodata.nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem. quin illae ipsae ( dicta sunt ac vocantur),quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. venustum esse,quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet. salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. nam et Cicero omne, quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi; et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. sales enim, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim. facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles. quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est contrarium serio.sed hoc nimis angustum, nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.