quod est sine dubio inter coniunctas maxime personas, quotiens ferimus, ignoscimus, satisfacimus, monemus, procul ab ira, procul ab odio. sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert; hic enim tantum concitari, illic etiam adfici debet.sunt et illa ex eadem natura, sed notus adhuc minoris, veniam petere adulescentiae, defendere amores. nonnunquam etiam lenis caloris alieni derisus ex hac forma venit, sed his non ex locis tantum. verum aliquanto magis propria fuit virtus simulationis, satisfaciendi rogandi quae diversum ei quod dicit intellectum petit.hinc etiam ille maior ad concitandum odium nasci adfectus solet, cum hoc ipso, quod nos adversariis summittimus, intellegitur tacita impotentiae exprobratio. namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse; nam invidia adversarios, convicium nos invisos facit.ille iam paene medius adfectus est ex amoribus et ex desideriis amicorum et necessariorum, nam et hoc maior est et illo minor. non parum significanter etiam illa in scholis dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus. nam si mores sunt cum hos imitamur, ex his ducimus orationem.denique omne bonum et comem virum poscit. quas virtutes cum etiam in litigatore debeat orator, si fieri potest, approbare, utique ipse aut habeat aut habere credatur. sic proderit plurimum causis, quibus ex sua bonitate faciet fidem. nam qui, dum dicit, malus videtur, utique male dicit; non enim videtur iusta dicere, alioqui videretur.quare ipsum etiam dicendi genus in hoc placidum debet esse ac mite; nihil superbum, nihil elatum saltem ac sublime desiderat; proprie, iucunde, credibiliter dicere sat est, ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit.diversum est huic, quod dicitur, quodque nos adfectum proprie vocamus; et, ut proxime utriusque differentiam signem, illud comoediae, hoc tragoediae magis simile. haec pars circa iram, odium, metum, invidiam, miserationem fere tota versatur. quae quibus ex locis ducenda sint, et manifestum omnibus et a nobis in ratione prooemii atque epilogi dictum est. et metum tamen duplicem intelligi volo,quem patimur et quem facimus, et invidiam; namque altera invidum, altera invidiosum facit. hoc autem hominis, illud rei est; in quo et plus habet operis oratio. nam quaedam videntur gravia per se, parricidium, caedes, veneficium;quaedam efficienda sunt. id autem contingit, cum magnis alioqui malis gravius esse id quod passi sumus, ostenditur; quale est apud Virgilium: O felix una ante alias Priameïa virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori— (quam miser enim casus Andromachae, si comparata ei felix Polyxena);aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus: si pulsasses, defendi non poteras; vulnerasti. sed haec diligentius, cum de amplificatione dicemus. Interim notasse contentus sum, non id solum agere adfectus, ut, quae sunt, ostendantur acerba ac luctuosa, sed etiam ut, quae toleranda haberi solent, gravia videantur: ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte.namque in hoc eloquentiae vis est, ut iudicem non in id tantum compellat, in quod ipsa rei natura ducetur, sed aut, qui non est, aut maiorem quam est, faciat adfectum. haec est illa, quae vocatur, rebus indignis, asperis, invidiosis addens vim oratio; qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo; sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi. summa enim,quantum ego quidem sentio, circa movendos adfectus in hoc posita est, ut moveamur ipsi. nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus. quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum? quare in iis,