perfecto, Marcelle Victori, operis tibi dedicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta, nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo, quale iudicium hominum emererer, accessit. adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.cum vero mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intelligam, nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.quis enim mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non immerito probaverit sanctissimus censor? aut studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque eminentissimum?quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur,mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior. sequitur enim, ut iudicialium causarum, quae sunt maxime variae ac multiplices, ordo explicetur: quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.de quibus partibus singulis quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic quoque complures de una quaque earum libros ediderunt; quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor. sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur, animo tamen perseverandum.quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci videntur nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis dare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit, ostendunt.nam sive propterea quod cantus est et citharoedi pauca illa, quae, antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominaverunt, oratores quoque ea quae, priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur eadem appellatione signarunt;sive, quod iidem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic vocare est institutum: certe prooemium est, quod apud iudicem dici, priusquam causam cognoverit, possit; vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis exponitur Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis actionibus potest; primis quidem raro unquam, nisi forte apud eum, cui res iam aliunde nota sit, dicimus.causa principii nulla alia est, quam ut auditorem, quo sit nobis in ceteris partibus accommodatior, praeparemus. id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.benevolentiam aut a personis ducimus aut a causis accipimus. sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et iudice.nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet. quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. sic enim continget, ut non studium advocati videatur adferre sed paene testis fidem. quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli. quod sine dubio multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commendatio tacita, si nos infirmos, imparatos, impares agentium contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prooemia.