praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id tersum ac limatum et ad legem ac regulam conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri dicendo, scribendo esse aptius tradiderunt. mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae. itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes, virtutes dico, non vitia. nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.quo different igitur? quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis. neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes; proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.an Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero? aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? melius egerunt igitur an peius? nam si peius, sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit scribi, ut dixerunt.quid ergo? semper sic aget orator, ut scribet? si licebit, semper. si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur; editio habebit omnia. quae tamen secundum naturam iudicantium dicta sunt, non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit. ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus. nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur. namque unum subtile, quod vocant, alterum grande atque robustum, quod dicunt, constituunt; tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id appellant) addiderunt.quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis inumbratus.at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet. hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.hic et amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur. quae Charybdis tam vorax? et Oceanus medius fidius ipse. nota sunt enim iam studiosis haec lumina. hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: vos enim Albani tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum popli Romani sociae et aequales. hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?