an ei, qui ad defendendas causas advocatur, non est opus fide, quam nec cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat; sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, quae vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit, sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.an non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit: tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere , silent arrectisque auribus adstant? Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec adiiciet dicendi peritum: ille regit dictis animos et pectora mulcet. Quid?non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi. prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt. vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit.bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio; quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.quare , iuventus, immo omnes aetates, (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc elaboremus; forsan et consummare contingat. nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem?ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus, meliores erimus ex utroque. hoc certe procul eximatur animo, rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum; peiores enim illos facit, quibus contigit.videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui diserti esse quam boni malint) illa dicentes: Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est inutile, vel propter hoc solum, ut ea facilius et deprehendamus et refellamus; quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quae nocent fuerint.neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur. debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos grauissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.