Et voce molli: Licet? Enimvero eiciVirum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.Tum quidam senior ex amicis principis:Hunc ego committi satius fortunae arbitror,In quo iactura levis est, quam fortem virum,Qui casu victus temeritatis te arguat.Assensit Magnus et permisit militiProdire contra; qui mirante exercitu,Dicto celerius hostis abscidit caputVictorque rediit. His tunc Pompeius super:Corona, miles, equidem te dono libens,Quia vindicasti laudem Romani imperi;Sed exstillescant oculi sic inquit mei,Turpe illud imitans ius iurandum militis,Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.Cum castitatem Iuno laudaret suam,Iucunditatis causam haud depellit Venus,Nullamque ut affirmaret esse illi parem,Interrogasse sic gallinam dicitur:Dic sodes quanto possis satiari cibo.Respondit illa: Quicquid dederis, satis erit,Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.Ne scalpas inquit satis est modius tritici?Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?Tum denique illa fassa est naturae malum:Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,Quia per gallinam denotarit feminas.Paterfamilias saevum habebat filium.Hic e conspectu cum patris recesserat,Verberibus servos afficiebat plurimisEt exercebat fervidam adulescentiam.Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.Is cum refugiens impari collo iugumAetatis excusaret vires languidas:Non est quod timeas, inquit illi rusticus;Non ut labores dico, sed ut istum domes,Qui calce et cornu multos reddit debiles.