Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.Voces resolvit icta Python numine:Audite, gentes, Delii monitus dei:Pietatem colite; vota superis reddite;Patriam, parentes, natos, castas coniugesDefendite armis, hostem ferro pellite;Amicos sublevate; miseris parcite;Bonis favete, subdolis ite obviam;Delicta vindicate; †cohibete impios;Punite turpi thalamos qui violant stupro;Malos cavete; nulli nimium credite.Haec elocuta concidit virgo furens:Furens profecto, nam quae dixit perdidit.Aesopo quidam scripta recitarat mala,In quis inepte multum se iactaverat.Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,Numquid tibi inquit visus sum superbior?Haud vana nobis ingeni fiducia est.Confectus ille pessimo volumine:Ego inquit quod te laudas vehementer probo,Namque hoc ab alio numquam continget tibi.Magni Pompei miles vasti corporisFracte loquendo et ambulando molliterFamam cinaedi traxerat certissimam.Hic insidiatus nocte iumentis ducis,Cum veste et auro et magno argenti pondereAvertit mulos. Factum rumor dissipat;Arguitur miles, rapitur in praetorium.Tum Magnus: Quid ais? tune me, commilito,Spoliare es ausus? Ille continuo exscreatSibi in sinistram et sputum digitis dissipat.Sic, imperator, oculi exstillescant mei,Si vidi aut tetigi. Tum vir animi simplicisId dedecus castrorum propelli iubet,Nec cadere in illum credit tantam audaciam.Breve tempus intercessit, et fidens manuUnum e Romanis provocabat barbarus.Sibi quisque metuit; primi mussitant duces.Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,Adit sedentem pro tribunali ducem,