Commendat officinam fallaci Dolo,In disciplinam nuper quem receperat.Hic studio accensus, facie simulacrum pari,Una statura, simile et membris omnibus,Dum tempus habuit, callida finxit manu.Quod prope iam totum mire cum positum foret,Lutum ad faciendos illi defecit pedes.Redit magister; quo festinanter DolusMetu turbatus in suo sedit loco.Mirans Prometheus tantam similitudinem,Propriae videri voluit artis gloriam.Igitur fornaci pariter duo signa intulit;Quibus percoctis atque infuso spiritu,Modesto gressu sancta incessit Veritas;At trunca species haesit in vestigio.Tunc falsa imago atque operis furtivi laborMendacium appellatum est; quod negantibusPedes habere facile et ipse assentio.Ixion quod versari narratur rota,Volubilem Fortunam iactari docet.Adversus altos Sisyphus montes agitSaxum labore summo, quod de verticeSudore semper irrito revolvitur,Ostendit hominum sine fine esse miserias.Quod stans in amne Tantalus medio sitit,Avari describuntur, quos circumfluitUsus bonorum, sed nil possunt tangere.Urnis scelestas Danaides portant aquas,Pertusa nec complere possunt dolia;Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.Novem porrectus Tityos est per iugera,Tristi renatum suggerens poenae iecur;Quo quis maiorem possidet terrae locum,Hoc demonstratur cura graviore affici.Consulto involvit veritatem antiquitas,Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae,Tripodes moventur, mugit adytis Religio,