Tamen praeberet sese facilem mulieri,Sic insidiatrix: Omnes muneribus licetContendant, ego te plurimi facio tamen.Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio,Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi.Canes effugere cum iam non possit fiber,(Graeci loquaces quem dixerunt castoremEt indiderunt bestiae nomen dei,Illi qui iactant se verborum copia),Abripere morsu fertur testiculos sibi,Quia propter illos sentiat sese peti.Divina quod ratione fieri non negem;Venator namque simul invenit remedium,Omittit ipsum persequi et vocat canes.Hoc si praestare possent homines, ut suoVellent carere, tuti posthac viverent;Haud quisquam insidias nudo faceret corpori.Papilio vespam praetervolitans viderat.O sortem iniquam! dum vivebant corpora,Quorum ex reliquiis animam nos accepimus,Ego eloquens in pace, fortis proeliis,Arte omni princeps inter aequales fui.En cuncta: levitas putris et volito cinis!Tu qui fuisti mulus clitellarius,Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.Et vespa dignam moribus vocem edidit:Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide.Avis quam dicunt terraneolam rustici,In terra nidum quia componit scilicet,Forte occucurrit improbae vulpeculae;Qua visa, pennis altius se sustulit.Salve inquit illa cur me fugisti, obsecro?Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,Grilli, scarabaei, locustarum copia:Nihil est quod metuas: ego te multum diligoPropter quietos mores et vitam probam.Respondit contra: Tu quidem bene praedicas;In campo non sum, sed par sub divo tibi.Quin sequere: salutem tibi non committo meam.