At male tibi sit inquit ales pessime,Qui festinantis sic detinuisti pedes.Pastor capellae cornu baculo fregerat:Rogare coepit ne se domino proderet.Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;Sed res clamabit ipsa quid deliqueris.Serpens lacertam forte aversam prenderat;Quam devorare patula cum vellet gula,Arripuit illa prope iacentem surculum,Et pertinaci morsu transversum tenens,Avidum sollerti rictum frenavit mora.Praedam dimisit ore serpens irritam.Odiosa cornix super ovem consederat;Quam dorso cum tulisset invita et diu:Hoc inquit si dentato fecisses cani,Poenas dedisses. Illa contra pessima:Despicio inermes, eadem cedo fortibus;Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;Ideo senectam mille in annos prorogo.Cum servus nequam Socrati malediceret,Uxorem domini qui corrupisset sui,Idque ille sciret notum circumstantibus:Places tibi inquit quia cui non debes places;Sed non impune, quia cui debes non places.Cum venatorem celeri pede fugeret lepusEt a bubulco visus veprem irreperet:Per superos oro perque spes omnes tuas,Ne me indices, bubulce; nihil umquam maliHuic agro feci. Et rusticus: Ne timueris;Late securus. Iamque venator sequens:Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?Venit, sed abiit hac ad laevam; et dexteramDemonstrat nutu partem. Venator citusNon intellexit seque e conspectu abstulit.Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi,Quod te celavi? Linguae prorsus non negoHabere atque agere maximas me gratias;Verum oculis ut priveris opto perfidis.Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,Et ille laesus multis saepe iniuriis