Quaerunt parentes per praeconem filiam;Novus maritus coniuge amissa dolet.Quid esset actum postquam populo innotuit,Omnes favorem comprobarunt caelitum.Aesopus turpi cum serviret feminae,Quae se expingendo totum intricaret diem,Vestem, uniones, aurum, argentum sumeret,Nec inveniret digito qui se tangeret:Licetne paucis? inquit—Dicas.—Censeo,Quidvis efficies, cultum si deposueris.—Adeone per me videor tibi meliuscula?—Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua.—At non cessabunt latera respondit tua,Et obiurgari iussit servum garrulum.Post paulo armillam tollit fur argenteam.Eam non apparere ut dictum est mulieri,Furore plena vocat omnes et verberaProponit gravia, verum si non dixerint.Aliis minare inquit me non falles, era;Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.Feles habebat gallus lecticarios.Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,Sic est locuta: Moneo praecaveas dolum;Istorum vultus namque si consideras,Praedam portare iudices, non sarcinam.Postquam esurire coepit societas fera,Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.Premente partu scrofa cum gemeret iacens,Accurrit lupus et obstetricis partibusSe posse fungi dixit, promittens opem.Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,Suspectum officium repudiavit maleficiEt: Satis est inquit si recedis longius.Quod si perfidiae se commisisset lupi,Pari dolore fata deflesset sua.Servus profugiens dominum naturae asperae,Aesopo occurrit notus e vicinia.Quid tu confusus?—Dicam tibi clare, pater,Hoc namque es dignus appellari nomine,Tuto querela quia apud te deponitur.