Per quas videre possit illam saepius.Cotidiana capta consuetudinePaulatim facta est advenae submissior;Mox artior revinxit animum copula.Hic dum consumit noctes custos diligens,Desideratum est corpus ex una cruce.Turbatus miles factum exponit mulieri.At sancta mulier: Non est quod timeas, ait,Virique corpus tradit figendum cruci,Ne subeat ille poenas neglegentiae.Sic turpitudo laudis obsedit locum.Unam expetebant virginem iuvenes duo;Vicit locuples genus et formam pauperis.Ut nuptiarum dictus advenit dies,Amans dolorem quia non poterat perpeti,Maerens propinquos contulit se in hortulos,Quos ultra paulo villa splendida divitisErat acceptura virginem e matris sinu,Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.Pompa explicatur, turba concurrit frequens,Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.Asellus autem, qui solebat pauperiQuaestum referre, stabat portae in limine.Illum puellae casu conducunt suae,Viae labores teneros ne laedant pedes.Repente caelum, Veneris misericordia,Ventis movetur, intonat mundi fragorNoctemque densis horridam nimbis parat:Lux rapitur oculis et simul vis grandinisEffusa trepidos passim comites dissipat,Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.Asellus notum proximum tectum subitEt voce magna sese venisse indicat.Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginemEt admirantur: deinde domino nuntiant.Inter sodales ille paucos accubansAmorem crebris avocabat poculis.Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiisHortante Baccho et Venere, dulces perficitAequalitatis inter plausus nuptias.