Et tu nisi istum tecum assidue detinesFeroxque ingenium comprimis clementia,Vide ne querela maior accrescat domus.Atrocitati mansuetudo est remedium.Victorem forte gymnici certaminisIactantiorem cum vidisset Phryx sophus,Interrogavit an plus adversariusValuisset eius. Ille: Ne istud dixeris;Multo fuere vires maiores meae.Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus,Minus valentem si vicisti fortior?Ferendus esses, forte si te diceresSuperasse, melior qui fuisset viribus.Asinus iacentem vidit in prato lyram.Accessit et temptavit chordas ungula;Sonuere tactae. Bella res sed meherculesMale cessit inquit artis quia sum nescius.Si repperisset aliquis hanc prudentior,Divinis aures oblectasset cantibus.Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.Per aliquot annos quaedam dilectum virumAmisit et sarcophago corpus condidit;A quo revelli nullo cum posset modoEt in sepulcro lugens vitam degeret,Claram assecuta est famam castae virginis.Interea fanum qui compilarant Iovis,Cruci suffixi luerunt poenas numini.Horum reliquias ne quis posset tollere,Custodes dantur milites cadaverumMonumentum iuxta mulier quo se incluserat.Aliquando sitiens unus de custodibusAquam rogavit media nocte ancillulam,Quae forte dominae tunc assistebat suaeDormitum eunti; namque lucubraveratEt usque in serum vigilias perduxerat.Paulum reclusis foribus miles prospicitVidetque et aegram et facie pulchra feminam.Corruptus animus ilico succenditurEt uritur impudentis sensim cupiditas.Sollers acumen mille causas invenit,