Aesopi nomen sicubi interposuero,Cui reddidi iam pridem quicquid debui,Auctoritatis esse scito gratia:Ut quidam artifices nostro faciunt saeculo,Qui pretium operibus maius inveniunt novis,Si marmori ascripserunt Praxitelen suo,Trito Myronem argento, tabulae Zeuxidem.Adeo fucatae plus vetustati favetInvidia mordax quam bonis praesentibus.Sed iam ad fabellam talis exempli feror.Demetrius qui dictus est Phalereus,Athenas occupavit imperio improbo.Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit,"Feliciter!" succlamans. Ipsi principesIllam osculantur, qua sunt oppressi, manum,Tacite gementes tristem fortunae vicem.Quin etiam resides et sequentes otium,Ni defuisse noceat, repunt ultimi;In quis Menander, nobilis comoediisQuas, ipsum ignorans, legerat DemetriusEt admiratus fuerat ingenium viri,Unguento delibutus, vestitu fluens,Veniebat gressu delicato et languido.Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:Quisnam cinaedus ille in conspectum meumAudet venire? Responderunt proximi:Hic est Menander scriptor. Mutatus statim:Homo inquit fieri non potest formosior.Duo cum incidissent in latronem milites,Unus profugit, alter autem restititEt vindicavit sese forti dextera.Latrone exciso timidus accurrit comesStringitque gladium, dein reiecta paenula:Cedo inquit illum; iam curabo sentiat,Quos attentarit. Tunc, qui depugnaverat:Vellem istis verbis saltem adiuvisses modo;Constantior fuissem vera existimans.Nunc conde ferrum et linguam pariter futtilem.Ut possis alios ignorantes fallere,Ego qui sum expertus quantis fugias viribus,