Nec opinans, et sinistram fregit tibiam,Duas cum dextras maluisset perdere.Inter manus sublatus et multum gemensDomum refertur. Aliquot menses transeunt,Ad sanitatem dum venit curatio.Ut spectatorum mos est et lepidum genus,Desiderari coepit, cuius flatibusSolebat excitari saltantis vigor.Erat facturus ludos quidam nobilis,Et incipiebat a se Princeps ingredi:Reducem tum adducit prece, pretio ut tantummodoIpso ludorum ostenderet sese die.Qui simul advenit, rumor de tibicineFremit in theatro. Quidam affirmant mortuum,Quidam in conspectum proditurum sine mora.Aulaeo misso, devolutis tonitribusDi sunt locuti more translaticio.Tunc chorus ignotum modo reducto canticumInsonuit, cuius haec fuit sententia:Laetare, incolumis Roma, salvo principe!In plausus consurrectum est. Iactat basiaTibicen: gratulari fautores putat.Equester ordo stultum errorem intellegitMagnoque risu canticum repeti iubet.Iteratur illud. Homo meus se in pulpitoTotum prosternit. Plaudit illudens eques.Rogare populus hunc coronam existimat.Ut vero cuneis notuit res omnibus,Princeps, ligato crure nivea fascia,Niveisque tunicis, niveis etiam calceis,Superbiens honore divinae domus,Ab universis capite est protrusus foras.Cursu volucri, pendens in novacula,Calvus, comosa fronte, nudo corpore,(Quem si occuparis, teneas; elapsum semelNon ipse possit Iuppiter reprehendere),Occasionem rerum significat brevem.Effectus impediret ne segnis mora,Finxere antiqui talem effigiem Temporis.Angusto in aditu taurus luctans cornibus