In scaena vero postquam solus constititSine apparatu, nullis adiutoribus,Silentium ipsa fecit exspectatio.Ille in sinum repente demisit caputEt sic porcelli vocem est imitatus sua,Verum ut subesse pallio contenderentEt excuti iuberent. Quo facto simulNihil est repertum, multis onerant lancibusHominemque plausu prosequuntur maximo.Hoc vidit fieri rusticus: Non meherculesMe vincet inquit, et statim professus estIdem facturum melius se postridie.Fit turba maior. Iam favor mentes tenetEt derisuri, non spectaturi sedent.Uterque prodit. Scurra degrunnit priorMovetque plausus et clamores suscitat.Tunc simulans sese vestimentis rusticusPorcellum obtegere (quod faciebat scilicet,Sed, in priore quia nil compererant, latens)Pervellit aurem vero, quem celaverat,Et cum dolore vocem naturae exprimit.Acclamat populus scurram multo similiusImitatum, et cogit rusticum trudi foras.At ille profert ipsum porcellum e sinu,Turpemque aperto pignore errorem probans:En hic declarat quales sitis iudices!Invenit calvus forte in trivio pectinem.Accessit alter aeque defectus pilis.Heia! inquit in commune quodcumque est lucri!Ostendit ille praedam et adiecit simul:Superum voluntas favit; sed fato invidoCarbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus.Quem spes delusit, huic querela convenit.Ubi vanus animus aura captus frivolaArripuit insolentem sibi fiduciam,Facile ad derisum stulta levitas ducitur.Princeps tibicen notior paulo fuit,Operam Bathyllo solitus in scaena dare.Is forte ludis (non satis memini quibus)Dum pegma rapitur, concidit casu gravi