Scio quam virtuti non sit credendum tuae.Illi assignari debet haec narratioQui re secunda fortis est, dubia fugax.Calvi momordit musca nudatum caput;Quam opprimere captans alapam sibi duxit gravem.Tunc illa irridens: Punctum volucris parvulaeVoluisti morte ulcisci; quid facies tibi,Iniuriae qui addideris contumeliam?Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,Quia non fuisse mentem laedendi scio.Sed te, contempti generis animal improbum,Quae delectaris bibere humanum sanguinem,Optem necare vel maiore incommodo.†Hoc argumentum veniam ei dari docetQui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,Illum esse quamvis dignum poena iudico.Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi,Cui pro salute votum debebat sua,Asello iussit reliquias poni hordei.Quas aspernatus ille sic locutus est:Libenter istum prorsus appeterem cibum,Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret.Huius respectu fabulae deterritusPericulosum semper vitavi lucrum.Sed dicis: Qui rapuere divitias, habent.Numeremus agedum qui deprensi perierunt:Maiorem turbam punitorum reperies.Paucis temeritas est bono, multis malo.Pravo favore labi mortales solentEt, pro iudicio dum stant erroris sui,Ad paenitendum rebus manifestis agi.Facturus ludos dives quidam nobilisProposito cunctos invitavit praemioQuam quisque posset ut novitatem ostenderet.Venere artifices laudis ad certamina;Quos inter scurra, notus urbano sale,Habere dixit se genus spectaculiQuod in theatro numquam prolatum foret.Dispersus rumor civitatem concitat.Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.