Cum destinassem operis habere terminumIn hoc, ut aliis esset materiae satis,Consilium tacito corde damnavi meum.Nam si quis talis etiam tituli est appetens,Quo pacto divinabit quidnam omiserim,Ut illud ipsum cupiat famae tradere,Sua cuique cum sit animi cogitatioColorque proprius? Ergo non levitas mihi,Sed certa ratio causam scribendi dedit.Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,(Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,Usus vetusto genere, sed rebus novis),Quartum libellum, cum vacarit, perleges.Hunc obtrectare si volet malignitas,Imitari dum non possit, obtrectet licet.Mihi parta laus est quod tu, quod similes tuiVestras in chartas verba transfertis mea,Dignumque longa iudicatis memoria.Illitteratum plausum nec desidero.Qui natus est infelix, non vitam modoTristem decurrit, verum post obitum quoquePersequitur illum dura fati miseria.Galli Cybebes circum in quaestus ducereAsinum solebant baiulantem sarcinas.Is cum labore et plagis esset mortuus,Detracta pelle sibi fecerunt tympana.Rogati mox a quodam, delicio suoQuidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:Putabat se post mortem securum fore;Ecce aliae plagae congeruntur mortuo.Ioculare tibi videtur, et sane levi,Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.Sed diligenter intuere has nenias:Quantam sub titulis utilitatem reperies!Non semper ea sunt quae videntur; decipitFrons prima multos: rara mens intellegitQuod interiore condidit cura angulo.Hoc ne locutus sine mercede existimer,Fabellam adiciam de mustela et muribus.