Haec cum temptaret si qua res esset cibi,Limam momordit. Illa contra contumax:Quid me inquit stulta, dente captas laedere,Omne assuevi ferrum quae corrodere?Homo in periclum simul ac venit callidus,Reperire effugium quaerit alterius malo.Cum decidisset vulpes in puteum insciaEt altiore clauderetur margine,Devenit hircus sitiens in eundem locum;Simul rogavit esset an dulcis liquorEt copiosus. Illa fraudem moliens:Descende, amice; tanta bonitas est aquaeVoluptas ut satiari non possit mea.Immisit se barbatus. Tum vulpeculaEvasit puteo nixa celsis cornibus,Hircumque clauso liquit haerentem vado.Peras imposuit Iuppiter nobis duas:Propriis repletam vitiis post tergum dedit,Alienis ante pectus suspendit gravem.Hac re videre nostra mala non possumus;Alii simul delinquunt, censores sumus.Lucernam fur accendit ex ara IovisIpsumque compilavit ad lumen suum.Onustus qui sacrilegio cum discederet,Repente vocem sancta misit Religio:Malorum quamvis ista fuerint muneraMihique invisa, ut non offendar surripi,Tamen, sceleste, spiritu culpam lues,Olim cum ascriptus venerit poenae dies.Sed ne ignis noster facinori praeluceat,Per quem verendos excolit pietas deos,Veto esse tale luminis commercium.Itaque hodie nec lucernam de flamma deumNec de lucerna fas est accendi sacrum.Quot res contineat hoc argumentum utiles,Non explicabit alius quam qui repperit.Significat primo saepe quos ipse alueris,Tibi inveniri maxime contrarios;Secundum ostendit scelera non ira deum,Fatorum dicto sed puniri tempore;