Fugerent et artos circum trepidarent cavos,Aegre recepti tamen evaserunt necem.Duces eorum, qui capitibus cornuaSuis ligarant, ut conspicuum in proelioHaberent signum quod sequerentur milites,Haesere in portis suntque capti ab hostibus;Quos immolatos victor avidis dentibusCapacis alvi mersit tartareo specu.Quemcumque populum tristis eventus premit,Periclitatur magnitudo principum;Minuta plebes facili praesidio latet.Tu qui, nasute, scripta destringis meaEt hoc iocorum legere fastidis genus,Parva libellum sustine patientia,Severitatem frontis dum placo tuaeEt in cothurnis prodit Aesopus novis.Utinam nec umquam Pelii nemoris iugoPinus bipenni concidisset Thessala,Nec ad professae mortis audacem viamFabricasset Argus opere Palladio ratem,Inhospitalis prima quae ponti sinusPatefecit in perniciem Graium et barbarum!Namque et superbi luget Aeetae domus,Et regna Peliae scelere Medeae iacent,Quae saevum ingenium variis involvens modisIllic per artus fratris explicuit fugam,Hic caede patris Peliadum infecit manus.Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est aitFalsoque dictum; longe quia vetustiorAegaea Minos classe perdomuit fretaIustoque vindicavit exemplo impetum.Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,Si nec fabellae te iuvant nec fabulae?Noli molestus esse omnino litteris,Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.Hoc illis dictum est, qui stultitia nauseantEt ut putentur sapere caelum vituperant.Mordaciorem qui improbo dente appetitHoc argumento se describi sentiat.In officinam fabri venit vipera.