Centena matri conferant sestertia.Athenas rumor implet. Mater sedulaIuris peritos consulit; nemo expeditQuo pacto non possideant, quod fuerit datum,Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,Quanam ratione conferant pecuniam.Postquam consumpta est temporis longi mora,Nec testamenti potuit sensus colligi,Fidem advocavit iure neglecto parens.Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,Boves, iumenta et instrumentum rusticum;Potrici plenam antiquis apothecam cadis,Domum politam et delicatos hortulos.Sic destinata dare cum vellet singulisEt approbaret populus, qui illas noverat,Aesopus media subito in turba constitit:O si maneret condito sensus patri,Quam graviter ferret, quod voluntatem suamInterpretari non potuissent Attici!Rogatus deinde solvit errorem omnium:Domum et ornamenta cum venustis hortulisEt vina vetera date lanificae rusticae;Vestem, uniones, pedisequos et ceteraIlli assignate vitam quae luxu trahit;Agros, buvile et pecora cum pastoribusDonate moechae. Nulla poterit perpeti,Ut moribus quid teneat alienum suis.Deformis cultum vendet ut vinum paret;Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;At illa gaudens pecore et lanae deditaQuacumque summa tradet luxuriae domum.Sic nulla possidebit quod fuerit datum,Et dictam matri conferent pecuniamEx pretio rerum quas vendiderint singulae.Ita quod multorum fugit imprudentiamUnius hominis repperit sollertia.Cum victi mures mustelarum exercitu(Historia quorum et in tabernis pingitur)