Libitina ne quid de tuo faciat lucri.Quid iudicare cogitet livor modo,Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.Quicquid putabit esse dignum memoria,Aesopi dicet; si quid minus arriserit,A me contendet fictum quovis pignore.Quem volo refelli iam nunc responso meo:Sive hoc ineptum sive laudandum est opus,Invenit ille, nostra perfecit manus.Sed exsequamur coepti propositum ordinem.Homo doctus in se semper divitias habet.Simonides, qui scripsit egregium melos,Quo paupertatem sustineret facilius,Circum ire coepit urbes Asiae nobiles,Mercede accepta laudem victorum canens.Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,Redire in patriam voluit cursu pelagio;Erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula:Ascendit navem, quam tempestas horridaSimul et vetustas medio dissolvit mari.Hi zonas, illi res pretiosas colligunt,Subsidium vitae. Quidam curiosior:Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?Mecum inquit mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,Quia plures onere degravati perierant.Praedones adsunt, rapiunt, quod quisque extulit,Nudos relinquunt. Forte Clazomenae propeAntiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.Hic litterarum quidam studio deditus,Simonidis qui saepe versus legeratEratque absentis admirator maximus,Sermone ab ipso cognitum cupidissimeAd se recepit; veste, nummis, familiaHominem exornavit. Ceteri tabulam suamPortant rogantes victum. Quos casu obviosSimonides ut vidit: Dixi, inquit, meaMecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.Mons parturibat, gemitus immanes ciens,Eratque in terris maxima exspectatio.At ille murem peperit. †Hoc scriptum est tibi,