Mustela cum annis et senecta debilisMures veloces non valeret assequi,Involvit se farina et obscuro locoAbiecit neglegenter. Mus escam putansAssiluit et compressus occubuit neci.Alter similiter, deinde perit et tertius.Mox venit aliquot saeculis retorridusQui saepe laqueos et muscipula effugerat;Proculque insidias cernens hostis callidi:Sic valeas inquit ut farina es quae iaces!Fame coacta vulpes alta in vineaUvam appetebat summis saliens viribus;Quam tangere ut non potuit, discedens ait:Nondum matura est; nolo acerbam sumere.Qui facere quae non possunt verbis elevant,Ascribere hoc debebunt exemplum sibi.Equus sedare solitus quo fuerat sitim,Dum sese aper volutat turbavit vadum.Hinc orta lis est. Sonipes iratus feroAuxilium petiit hominis, quem dorso levansRediit ad hostem. Iactis hunc telis equesPostquam interfecit, sic locutus traditur:Laetor tulisse auxilium me precibus tuis,Nam praedam cepi et didici quam sis utilis.Atque ita coegit frenos invitum pati.Tum maestus ille: Parvae vindictam reiDum quaero demens, servitutem repperi.Haec iracundos admonebit fabulaImpune potius laedi quam dedi alteri.Plus esse in uno saepe quam in turba boni,Narratione posteris tradam brevi.Quidam decedens tres reliquit filias:Unam formosam et oculis venantem viros;At alteram lanificam et frugi rusticam;Devotam vino tertiam et turpissimam.Harum autem matrem fecit heredem senexSub condicione totam ut fortunam tribusAequaliter distribuat, sed tali modo:Ni data possideant aut fruantur; tum: simulHabere res desierint, quas acceperint,