Pares dum non sint vestrae fortitudinis.Hoc argumentum monet ut sustineas tibiHabitu esse similes qui sint virtute impares.Cum de fortunis quidam quereretur suis,Aesopus finxit consolandi gratia:Vexata saevis navis tempestatibus,Inter vectorum lacrimas et mortis metumFaciem ad serenam subito ut mutatur dies,Ferri secundis tuta coepit flatibusNimiaque nautas hilaritate extollere.Factus periclis tum gubernator sophus:Parce gaudere oportet et sensim queri,Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.Canes legatos olim misere ad IovemMelioris vitae tempus oratum suae,Ut sese eriperet hominum contumeliis,Furfuribus sibi consparsum quod panem darentFimoque turpi maximam explerent famem.Profecti sunt legati non celeri pede.Dum naribus scrutantur escam in stercore,Citati non respondent. Vix tandem invenitEos Mercurius et turbatos attrahit.Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,Totam timentes concacarunt regiam;Propulsi vero fustibus vadunt foras.Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.Mirati sibi legatos non revertier,Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,Post aliquod tempus alios ascribi iubent.Rumor legatos superiores prodidit.Timentes rursus aliquid ne simile accidat,Odore canibus anum, sed multo, replent.Mandata dantur et dimittuntur statim.Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.Consedit genitor tum deorum maximusQuassatque fulmen: tremere coepere omnia.Canes, confusus subito quod fuerat fragor,Repente odorem mixtum cum merdis cacant.Reclamant omnes vindicandam iniuriam.Sic est locutus ante poenam Iuppiter: