Novissime interdicit ne cum maleficoUsum bonus consociet ullius rei.Opes invisae merito sunt forti viro,Quia dives arca veram laudem intercipit.Caelo receptus propter virtutem HerculesCum gratulantes persalutasset deos,Veniente Pluto, qui Fortunae est filius,Avertit oculos. Causam quaesivit pater.Odi inquit illum, quia malis amicus estSimulque obiecto cuncta corrumpit lucro.Utilius homini nihil est quam recte loqui:Probanda cunctis est quidem sententia,Sed ad perniciem solet agi sinceritas.Cum se ferarum regem fecissit leoEt aequitatis vellet famam consequi,A pristina deflexit consuetudineAtque inter illas tenui contentus ciboSancta incorrupta iura reddebat fide.Postquam labare coepit paenitentia,A fictione veretri linguam mulieris.Affinitatem traxit inde obscenitas.Rogavit alter, tribadas et molles maresQuae ratio procreasset. Exposuit senex:Idem Prometheus, auctor vulgi fictilisQui simul offendit ad fortunam frangitur,Naturae partis veste quas celat pudor,Cum separatim toto finxisset die,Aptare mox ut posset corporibus suis,Ad cenam est invitatus subito a Libero.Ubi irrigatus multo venas nectare,Sero domum est reversus titubanti pede.Tum semisomno corde et errore ebrioApplicuit virginale generi masculoEt masculina membra applicuit feminis.Ita nunc libido pravo fruitur gaudio.Barbam capellae cum impetrassent ab Iove,Hirci maerentes indignari coeperuntQuod dignitatem feminae aequassent suam.Sinite inquit illas gloria vana fruiEt usurpare vestri ornatum muneris,