Quod si accusator alius Seiano foret,Si testis alius, iudex alius denique,Dignum faterer esse me tantis malis,Nec his dolorem delenirem remediis.Suspicione si quis errabit suaEt rapiet ad se quod erit commune omnium,Stulte nudabit animi conscientiam.Huic excusatum me velim nihilo minus:Neque enim notare singulos mens est mihi,Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere.Rem me professum dicet fors aliquis gravem.Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis ScythaAeternam famam condere ingenio suo:Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,Cur somno inerti deseram patriae decus?Threissa cum gens numeret auctores suos,Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,Qui saxa cantu movit et domuit ferasHebrique tenuit impetus dulci mora.Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,Quoniam mihi sollemnis debetur gloria.Induxi te ad legendum; sincerum mihiCandore noto reddas iudicium peto.Anus iacere vidit epotam amphoram,Adhuc Falerna faece ex testa nobiliOdorem quae iucundum late spargeret.Hunc postquam totis avida traxit naribus:O suavis anima! quale te dicam bonumAntehac fuisse, tales cum sint reliquiae?Hoc quo pertineat, dicet qui me noverit.Solet a despectis par referri gratia.Panthera imprudens olim in foveam decidit.Videre agrestes: alii fustes congerunt,Alii onerant saxis; quidam contra miseritiPeriturae quippe, quamvis nemo laederet,Misere panem ut sustineret spiritum.Nox insecuta est: abeunt securi domum,Quasi inventuri mortuam postridie.At illa, vires ut refecit languidas,Veloci saltu fovea sese liberat