Phaedri libellos legere si desideras,Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,Ut liber animus sentiat vim carminis.Verum inquis tanti non est ingenium tuum,Momentum ut horae pereat officiis meis.Non ergo causa est manibus id tangi tuis,Quod occupatis auribus non convenit.Fortasse dices: Aliquae venient feriae,Quae me soluto pectore ad studium vocent.Legesne, quaeso, potius viles nenias,Impendas curam quam rei domesticae,Reddas amicis tempora, uxori vaces,Animum relaxes, otium des corpori,Ut assuetam fortius praestes vicem?Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,Intrare si Musarum limen cogitas.Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,In quo tonanti sancta Mnemosyne IoviFecunda novies artium peperit chorum,Quamvis in ipsa paene natus sim scholaCuramque habendi penitus corde eraserimEt laude invicta vitam in hanc incubuerim,Fastidiose tamen in coetum recipior.Quid credis illi accidere, qui magnas opesExaggerare quaerit omni vigilia,Docto labori dulce praeponens lucrum?Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,Ad regem cum Dardaniae perductus foret,Librum exarabo tertium Aesopi stilo,Honori et meritis dedicans illum tuis.Quem si leges, laetabor; sin autem minus,Habebunt certe quo se oblectent posteri.Nunc fabularum cur sit inventum genus,Brevi docebo. Servitus obnoxia,Quia quae volebat non audebat dicere,Affectus proprios in fabellas transtulitCalumniamque fictis elusit iocis.Ego porro illius semita feci viam,Et cogitavi plura quam reliquerat,In calamitatem deligens quaedam meam.