Regnare nolo, liber ut non sim mihi.Praecepto monitus saepe te considera.Habebat quidam filiam turpissimamIdemque insignem pulchra facie filium.Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,Pueriliter ludentes forte inspexerunt.Hic se formosum iactat: illa irasciturNec gloriantis sustinet fratris iocos,Accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.Ergo ad patrem decurrit laesura invicemMagnaque invidia criminatur filium,Vir natus quod rem feminarum tetigerit.Amplexus ille utrumque et carpens osculaDulcemque in ambos caritatem partiens:Cotidie inquit speculo vos uti volo:Tu formam ne corrumpas nequitiae malis;Tu faciem ut istam moribus vincas bonis.Vulgare amici nomen, sed rara est fides.Cum parvas aedes sibi fundasset Socrates,(Cuius non fugio mortem, si famam assequar,Et cedo invidiae, dummodo absolvar cinis),Ex populo sic nescio quis, ut fieri solet:Quaeso, tam angustam talis vir ponis domum?Utinam inquit veris hanc amicis impleam!.Periculosum est credere et non credere.Utriusque exemplum breviter exponam rei.Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.Ergo exploranda est veritas multum, priusQuam stulta prave iudicet sententia.Sed fabulosa ne vetustate elevem,Narrabo tibi memoria quod factum est mea.Maritus quidam cum diligeret coniugemTogamque puram iam pararet filio,Seductus in secretum a liberto est suo,Sperante heredem suffici se proximum.Qui cum de puero multa mentitus foretEt plura de flagitiis castae mulieris,Adiecit id, quod sentiebat maximeDoliturum amanti, ventitare adulterum