Persuasus ille fecit quod monitus fuit;Sed spes fefellit impudentem audaciam:Comprensus namque poenas persolvit cruce.Musca in temone sedit et mulam increpans:Quam tarda es! inquit non vis citius progredi?Vide ne dolone collum compungam tibi.Respondit illa: Verbis non moveor tuis;Sed istum timeo sella qui prima sedensIugum flagello temperat lento meumEt ora frenis continet spumantibus.Quapropter aufer frivolam insolentiam;Nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio.Hac derideri fabula merito potest,Qui sine virtute vanas exercet minas.Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.Cani perpasto macie confectus lupusForte occucurrit. Dein salutati invicemUt restiterunt: Unde sic, quaeso, nites?Aut quo cibo fecisti tantum corporis?Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,Praestare domino si par officium potes.Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,A furibus tuearis et noctu domum.Ego vero sum paratus: nunc patior nivesImbresque in silvis asperam vitam trahens:Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,Et otiosum largo satiari cibo?Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicitLupus a catena collum detritum cani.Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.Quia videor acer, alligant me interdiu,Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.Affertur ultro panis; de mensa suaDat ossa dominus; frusta iactat familiaEt, quod fastidit quisque, pulmentarium.Sic sine labore venter impletur meus.Age, si quo abire est animus, est licentia?Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis: