Et in cubile concito properat gradu.Paucis diebus interpositis provolat,Pecus trucidat, ipsos pastores necat,Et cuncta vastans saevit irato impetu.Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant,Damnum haud recusant, tantum pro vita rogant.At illa: Memini qui me saxo petierit,Qui panem dederit; vos timere absistite;Illis revertor hostis, qui me laeserunt.Usu peritus hariolo vel doctiorVulgo esse fertur, causa sed non dicitur,Notescet quae nunc primum fabella mea.Habenti cuidam pecora pepererunt ovesAgnos humano capite. Monstro territusAd consulendos currit maerens hariolos.Hic pertinere ad domini respondet caputEt avertendum victima periculum.Ille autem affirmat coniugem esse adulteramEt insitivos significari liberos,Sed expiari posse maiore hostia.Quid multa? Variis dissident sententiisHominisque curam cura maiore aggravant.Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,Natura numquam verba cui potuit dare:Si procurare vis ostentum, rustice,Uxores inquit da tuis pastoribus.Pendere ad lanium quidam vidit simium,Inter reliquas merces atque obsonia;Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:Quale inquit caput est, talis praestatur sapor.Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;Quando et formosos saepe inveni pessimos,Et turpi facie multos cognovi optimos.Successus ad perniciem multos devocat.Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.Tanto inquit melior! Assem deinde illi dedit,Sic prosecutus: Plus non habeo mehercules,Sed unde accipere possis monstrabo tibi.Venit ecce dives et potens: huic similiterImpinge lapidem et dignum accipies praemium.