Tum circumeunti fuerat quod iter longiusEffecit brevius: namque recta per forumCoepit redire. Et quidam e turba garrulus:Aesope, medio sole quid cum lumine?Hominem inquit quaero, et abiit festinans domum.Hoc si molestus ille ad animum rettulit,Sensit profecto se hominem non visum seni,Intempestive qui occupato alluserit.Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,Primum ne videar esse tibi molestior,Distringit quem multarum rerum varietas;Dein si quis eadem forte conari velit,Habere ut possit aliquid operis residui:Quamvis materiae tanta abundet copia,Labori faber ut desit, non fabro labor.Brevitati nostrae praemium ut reddas petoQuod es pollicitus: exhibe vocis fidem.Nam vita morti propior est cotidie,Et hoc minus perveniet ad me muneris,Quo plus consumet temporis dilatio.Si cito rem perages, usus fiet longior:Fruar diutius, si celerius coepero.Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,Auxilio locus est: olim senio debilemFrustra adiuvare bonitas nitetur tua,Cum iam desierit esse beneficium utileEt mors vicina flagitabit debitum.Stultum admovere tibi preces existimo,Proclivis ultro cum sit misericordia.Saepe impetravit veniam confessus reus:Quanto innocenti iustius debet dari?Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,Dein simili gyro venient aliorum vices.Decerne quod religio, quod patitur fides,Et graviter me tutare iudicio tuo.Excedit animus quem proposuit terminum;Sed difficulter continetur spiritus,Integritatis qui sincerae consciusA noxiorum premitur insolentiis.Qui sint, requires; apparebunt tempore.