Sonare citharam quos putes Apollinis,Potare est animus nectar, quod Pallas mihiNuper donavit; si non fastidis, veni;Una bibamus. Illa, quae arebat siti,Simul cognovit vocem laudari suam,Cupide advolavit. Noctua egressa e cavoTrepidantem consectata est et leto dedit.Sic viva quod negarat tribuit mortua.Olim quas vellent esse in tutela sua,Divi legerunt arbores. Quercus IoviEt myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.Minerva admirans, quare steriles sumerentInterrogavit. Causam dixit Iuppiter:Honorem fructu ne videamur vendere.At mehercules narrabit quod quis voluerit,Oliva nobis propter fructum est gratior.Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:O nata, merito sapiens dicere omnibus!Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.Nihil agere quod non prosit fabella admonet.Pavo ad Iunonem venit, indigne ferensCantus luscinii quod sibi non tribuerit;Illum esse cunctis avibus admirabilem,Se derideri simul ac vocem miserit.Tunc consolandi gratia dixit dea:Sed forma vincis, vincis magnitudine;Nitor smaragdi collo praefulget tuoPictisque plumis gemmeam caudam explicas.Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,Augurium corvo, laeva cornici omina,Omnesque propriis sunt contentae dotibus.Noli affectare quod tibi non est datum,Delusa ne spes ad querelam reccidat.Aesopus domino solus cum esset familia,Parare cenam iussus est maturius.Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.