Aut gratiae subscribit aut odio suo.Erit ille notus quem per te cognoveris.Haec exsecutus sum propterea pluribusBrevitate nimia quoniam quosdam offendimus.Eunuchus litigabat cum quodam improbo,Qui super obscena dicta et petulans iurgiumDamnum insectatus est amissi corporis.En ait hoc unum est, cur laborem validius,Integritatis testes quia desunt mihi.Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?Id demum est homini turpe, quod meruit pati.In sterquilino pullus gallinaceusDum quaerit escam, margaritam repperit.Iaces indigno quanta res inquit loco!Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,Olim redisses ad splendorem pristinum.Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,Nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.Hoc illis narro, qui me non intellegunt.Apes in alta fecerant quercu favos:Hos fuci inertes esse dicebant suos.Lis ad forum deducta est, vespa iudice.Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,Legem duabus hanc proposuit partibus:Non inconveniens corpus et par est color,In dubium plane res ut merito venerit.Sed ne religio peccet imprudens mea,Alvos accipite et ceris opus infundite,Ut ex sapore mellis et forma favi,De quis nunc agitur, auctor horum appareat.Fuci recusant: apibus condicio placet.Tunc illa talem protulit sententiam:Apertum est quis non possit et quis fecerit.Quapropter apibus fructum restituo suum.Hanc praeterissem fabulam silentio,Si pactam fuci non recusassent fidem.Puerorum in turba quidam ludentem AtticusAesopum nucibus cum vidisset, restititEt quasi delirum risit. Quod sensit simulDerisor potius quam deridendus senex,