Stuproque turpi pollui famam domus.Incensus ille falso uxoris crimineSimulavit iter ad villam clamque in oppidoSubsedit: deinde noctu subito ianuamIntravit, recta cubiculum uxoris petens,In quo dormire mater natum iusserat,Aetatem adultam servans diligentius.Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,Irae furentis impetum non sustinensAd lectum vadit, temptat in tenebris caput.Ut sentit tonsum, gladio pectus transigit,Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.Lucerna allata, simul aspexit filiumSanctamque uxorem dormientem cubiculo,Sopita primo quae nil somno senserat;Repraesentavit in se poenam facinorisEt ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.Accusatores postularunt mulieremRomamque pertraxerunt ad centumviros.Maligna insontem deprimit suspicio,Quod bona possideat. Stant patroni fortiterCausam tuentes innocentis feminae.A Divo Augusto tunc petierunt iudices,Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,Quod ipsos error implicuisset criminis.Qui postquam tenebras dispulit calumniaeCertumque fontem veritatis repperit:Luat inquit poenas causa libertus mali;Namque orbam nato simul et privatam viroMiserandam potius quam damnandam existimo.Quod si delata perscrutatus criminaPaterfamilias esset, si mendaciumSubtiliter limasset, a radicibusNon evertisset scelere funesto domum.Nil spernat auris, nec tamen credat statim.Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.Hoc admonere simplices etiam potest,Opinione alterius ne quid ponderent:Ambitio namque dissidens mortalium