Exemplis continetur Aesopi genus;Nec aliud quicquam per fabellas quaeriturQuam corrigatur error ut mortaliumAcuatque sese diligens industria.Quicumque fuerit ergo narrandi iocus,Dum capiat aurem et servet propositum suum,Re commendatur, non auctoris nomine.Equidem omni cura morem servabo senis;Sed si libuerit aliquid interponere,Dictorum sensus ut delectet varietas,Bonas in partes, lector, accipias velim,Ita si rependet illi brevitas gratiam.Cuius verbosa ne sit commendatio,Attende, cur negare cupidis debeas,Modestis etiam offerre quod non petierint.Super iuvencum stabat deiectum leo.Praedator intervenit partem postulans.Darem inquit nisi soleres per te sumere:Et improbum reiecit. Forte innoxiusViator est deductus in eundem locumFeroque viso rettulit retro pedem.Cui placidus ille: Non est quod timeas ait;Et, quae debetur pars tuae modestiae,Audacter tolle. Tunc diviso tergoreSilvas petivit, homini ut accessum daret.Exemplum egregium prorsus et laudabile;Verum est aviditas dives et pauper pudor.A feminis utcumque spoliari viros,Ament, amentur, nempe exemplis discimus.Aetatis mediae quendam mulier non rudisTenebat annos celans elegantia,Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.Ambae, videri dum volunt illi pares,Capillos homini legere coepere invicem.Qui se putaret fingi cura mulierum,Calvus repente factus est; nam funditusCanos puella, nigros anus evellerat.Laceratus quidam morsu vehementis canisTinctum cruore panem misit malefico,Audierat esse quod remedium vulneris.