Diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.Spoliatus igitur casus cum fleret suos:Equidem inquit alter me contemptum gaudeo;Nam nil amisi nec sum laesus vulnere.Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;Magnae periclo sunt opes obnoxiae.Cervus nemorosis excitatus latibulis,Ut venatorum effugeret instantem necem,Caeco timore proximam villam petitEt opportuno se bovili condidit.Hic bos latenti: Quidnam voluisti tibi,Infelix, ultro qui ad necem cucurrerisHominumque tecto spiritum commiseris?At ille supplex: Vos modo inquit parcite;Occasione rursus erumpam data.Spatium diei noctis excipiunt vices.Frondem bubulcus affert, nil ideo videt.Eunt subinde et redeunt omnes rustici,Nemo animadvertit: transit etiam vilicus,Nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferusBubus quietis agere coepit gratias,Hospitium adverso quod praestiterint tempore.Respondit unus: Salvum te cupimus quidem;Sed ille, qui oculos centum habet, si venerit,Magno in periclo vita vertetur tua.Haec inter ipse dominus a cena reditEt quia corruptos viderat nuper boves,Accedit ad praesepe: Cur frondis parum est,Stramenta desunt? Tollere haec araneaQuantum est laboris? Dum scrutatur singula,Cervi quoque alta conspicatur cornua;Quem convocata iubet occidi familiaPraedamque tollit. Haec significat fabulaDominum videre plurimum in rebus suis.Aesopi ingenio statuam posuere AtticiServumque collocarunt aeterna in basi,Patere honoris scirent ut cuncti viamNec generi tribui, sed virtuti gloriam.Quoniam occuparat alter ne primus foret,Ne solus esset studui; quod superfuit: