Tunc sic Aesopus: Noli coram pluribusHoc facere canibus, ne nos vivos devorent,Cum scierint esse tale culpae praemium.Successus improborum plures allicit.Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;Feles cavernam nancta in media pepererat;Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.Tum fortuitum feles contuberniumFraude et scelesta sic evertit malitia.Ad nidum scandit volucris: Pernicies aitTibi paratur, forsan et miserae mihi;Nam fodere terram quod vides cotidieAprum insidiosum, quercum vult evertere,Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.Terrore offuso et perturbatis sensibusDerepit ad cubile setosae suis:Magno inquit in periclo sunt nati tui;Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,Aquila est parata rapere porcellos tibi.Hunc quoque timore postquam complevit locum,Dolosa tuto condidit sese cavo.Inde evagata noctu suspenso pede,Ubi esca se replevit et prolem suam,Pavorem simulans prospicit toto die.Ruinam metuens aquila ramis desidet;Aper rapinam vitans non prodit foras.Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suisFelisque catulis largam praebuerunt dapem.Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,Documentum habere stulta credulitas potest.Est ardalionum quaedam Romae natio,Trepide concursans, occupata in otio,Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,Sibi molesta et aliis odiosissima.Hanc emendare, si tamen possum, voloVera fabella: pretium est operae attendere.Caesar Tiberius cum petens NeapolimIn Misenensem villam venisset suam,Quae monte summo posita Luculli manuProspectat Siculum et perspicit Tuscum mare: