Aesopus auctor quam materiam repperit,Hanc ego polivi versibus senariis.Duplex libelli dos est: quod risum movetEt quod prudenti vitam consilio monet.Calumniari si quis autem voluerit,Quod arbores loquantur, non tantum ferae,Fictis iocari nos meminerit fabulis.Ad rivum eundem lupus et agnus venerantSiti compulsi; superior stabat lupusLongeque inferior agnus. Tunc fauce improbaLatro incitatus iurgii causam intulit.Cur, inquit, turbulentam fecisti mihiAquam bibenti? Laniger contra timens:Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?A te decurrit ad meos haustus liquor.Repulsus ille veritatis viribus:Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.Respondit agnus: Equidem natus non eram.Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi.Atque ita correptum lacerat iniusta nece.Haec propter illos scripta est homines fabula,Qui fictis causis innocentes opprimunt.Athenae cum florerent aequis legibus,Procax libertas civitatem miscuitFrenumque solvit pristinum licentia.Hic conspiratis factionum partibusArcem tyrannus occupat Pisistratus.Cum tristem servitutem flerent Attici,(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravisOmnino insuetis), onus et coepissent queri,Aesopus talem tum fabellam rettulit.Ranae vagantes liberis paludibusClamore magno regem petiere a Iove,Qui dissolutos mores vi compesceret.Pater deorum risit atque illis deditParvum tigillum, missum quod subito vadiMotu sonoque terruit pavidum genus.Hoc mersum limo cum iaceret diutius,Forte una tacite profert e stagno caputEt explorato rege cunctas evocat.