Qui modo securus nostra irridebas mala,Simili querela fata deploras tua.Quicumque turpi fraude semel innotuit,Etiam si verum dicit, amittit fidem.Hoc attestatur brevis Aesopi fabula.Lupus arguebat vulpem furti crimine;Negabat illa se esse culpae proximam.Tunc iudex inter illos sedit simius.Uterque causam cum perorassent suam,Dixisse fertur simius sententiam:Tu non videris perdidisse quod petis;Te credo surripuisse quod pulchre negas.Virtutis expers, verbis iactans gloriam,Ignotos fallit, notis est derisui.Venari asello comite cum vellet leo,Contexit illum frutice et admonuit simul,Ut insueta voce terreret feras,Fugientes ipse exciperet. Hic auritulusClamorem subito totis tollit viribusNovoque turbat bestias miraculo.Quae dum paventes exitus notos petunt,Leonis affliguntur horrendo impetu.Qui postquam caede fessus est, asinum evocatIubetque vocem premere. Tunc ille insolens:Qualis videtur opera tibi vocis meae?Insignis inquit sic ut, nisi nossem tuumAnimum genusque, simili fugissem metu.Laudatis utiliora quae contempserisSaepe inveniri haec asserit narratio.Ad fontem cervus, cum bibisset, restititEt in liquore vidit effigiem suam.Ibi dum ramosa mirans laudat cornuaCrurumque nimiam tenuitatem vituperat,Venantum subito vocibus conterritusPer campum fugere coepit et cursu leviCanes elusit. Silva tum excepit ferum,In qua retentis impeditus cornibusLacerari coepit morsibus saevis canum.Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur:O me infelicem! qui nunc demum intellego