Hi cum cepissent cervum vasti corporis,Sic est locutus, partibus factis, leo:Ego primam tollo, †nominor quia leo;Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;Malo afficietur si quis quartam tetigerit.Sic totam praedam sola improbitas abstulit.Vicini furis celebres vidit nuptiasAesopus et continuo narrare incipit:Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,Clamorem ranae sustulere ad sidera.Convicio permotus quaerit IuppiterCausam querelae. Quaedam tum stagni incola:Nunc inquit omnes unus exurit lacusCogitque miseras arida sede emori.Quidnam futurum est, si crearit liberos?Personam tragicam forte vulpes viderat:O quanta species, inquit, cerebrum non habet!Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriamFortuna tribuit, sensum communem abstulit.Qui pretium meriti ab improbis desiderat,Bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat;Impune abire deinde quia iam non potest.Os devoratum fauce cum haereret lupi,Magno dolore victus coepit singulosIllicere pretio, ut illud extraherent malum.Tandem persuasa est iure iurando gruis,Gulaeque credens colli longitudinem,Periculosam fecit medicinam lupo.Pro quo cum pactum flagitaret praemium:Ingrata es inquit ore quae nostro caputIncolume abstuleris et mercedem postules.Sibi non cavere et aliis consilium dareStultum esse paucis ostendemus versibus.Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,Leporem obiurgabat passer: Ubi pernicitasNota inquit illa est? Quid ita cessarunt pedes?Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapitQuestuque vano clamitantem interficit.Lepus semianimus mortis in solacio: