Illi negarunt. Rursus intendit cutemMaiore nisu et simili quaesivit modo,Quis maior esset. Illi dixerunt bovem.Novissime indignata dum vult validiusInflare sese, rupto iacuit corpore.Consilia qui dant prava cautis hominibus,Et perdunt operam et deridentur turpiter.Canes currentes bibere in Nilo flumine,A corcodilis ne rapiantur, traditum est.Igitur cum currens bibere coepisset canis,Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.Nulli nocendum: si quis vero laeserit,Multandum simili iure fabella admonet.Vulpes ad cenam dicitur ciconiamPrior invitasse et illi in patina liquidamPosuisse sorbitionem, quam nullo modoGustare esuriens potuerit ciconia.Quae vulpem cum revocasset, intrito ciboPlenam lagonam posuit: huic rostrum inserensSatiatur ipsa et torquet convivam fame.Quae cum lagonae collum frustra lamberet,Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:Sua quisque exempla debet aequo animo pati.Haec res avaris esse conveniens potestEt qui humiles nati dici locupletes student.Humana effodiens ossa thesaurum canisInvenit, et violarat quia Manes deos,Iniecta est illi divitiarum cupiditas,Poenas ut sanctae Religioni penderet.Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi,Fame est consumptus; quem stans vulturius superFertur locutus: O canis, merito iaces,Qui concupisti subito regales opes,Trivio conceptus, educatus stercore.Quamvis sublimes debent humiles metuere,Vindicta docili quia patet sollertiae.Vulpinos catulos aquila quondam sustulitNidoque posuit pullis, escam ut carperent.