Id ut comesse extractum possent facilius,Aquam coepere ebibere: sed rupti priusPeriere quam quod petierant contingerent.Quicumque amisit dignitatem pristinam,Ignavis etiam iocus est in casu gravi.Defectus annis et desertus viribusLeo cum iaceret spiritum extremum trahens,Aper fulmineis venit ad eum dentibusEt vindicavit ictu veterem iniuriam.Infestis taurus mox confodit cornibusHostile corpus. Asinus, ut vidit ferumImpune laedi, calcibus frontem extudit.At ille exspirans: Fortis indigne tuliMihi insultare: te, naturae dedecus,Quod ferre certe cogor bis videor mori.Mustela ab homine prensa cum instantem necemEffugere vellet: Parce, quaeso inquit mihi,Quae tibi molestis muribus purgo domum.Respondit ille: Faceres si causa mea,Gratum esset et dedissem veniam supplici.Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis,Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,Noli imputare vanum beneficium mihi.Atque ita locutus improbam leto dedit.Hoc in se dictum debent illi agnoscere,Quorum privata servit utilitas sibi,Et meritum inane iactant imprudentibus.Repente liberalis stultis gratus est,Verum peritis irritos tendit dolos.Nocturnus cum fur panem misisset cani,Obiecto temptans an cibo posset capi:Heus inquit linguam vis meam praecludere,Ne latrem pro re domini? Multum falleris.Namque ista subita me iubet benignitasVigilare, facias ne mea culpa lucrum.Inops, potentem dum vult imitari, perit.In prato quondam rana conspexit bovemEt tacta invidia tantae magnitudinisRugosam inflavit pellem: tum natos suosInterrogavit, an bove esset latior.